|
|
ILLE HIC EST RAPHAEL TIMUIT QUO SOSPITE VINCI |
|
|
RERUM MAGNA PARENS ET MORIENTE MORI. |
|
|
Et il conte Baldassarre Castiglione scrisse de la sua morte in questa |
|
|
maniera: |
5 |
|
Quod lacerum corpus medica sanaverit arte, |
|
|
Hippolytum Stigiis et revocarit aquis, |
|
|
Ad Stygias ipse est raptus Epidaurius undas: |
|
|
Sic precium vitae, mors fuit artifici. |
|
|
Tu quoque dum toto laniatam corpore Romam |
10 |
|
Componis miro, Raphael, ingenio, |
|
|
Atque Urbis lacerum ferro, igni annisque cadaver |
|
|
Ad vitam, antiquum iam revocasque decus, |
|
|
Movisti Superum invidiam, indignataque Mors est, |
|
|
Te dudum extinctis reddere posse animam |
15 |
|
Et quod longa dies paulatim aboleverat, hoc te |
|
|
Mortali spreta lege parare iterum. |
|
|
Sic miser, heu, prima cadis intercepte iuventa, |
|
|
Deberi et morti nostraque nosque mones. |